monumenta.ch > Plinius > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 149
{XLII} Digeremus enim in mala singula usus primumque contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat ut, si quae sunt, extractas cavernis mandentes. nec vero ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quoque. fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur.